1.1 In principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum 1.2 hoc erat in principio aput deum 1.3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est 1.4 in ipso uita est et uita erat lux hominum 1.5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt 1.6 Fuit homo missus a deo cui nomen erat iohannes 1.7 hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 1.8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 1.9 erat lux uerum quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum 1.10 in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit 1.11 in sua propria uenit et sui eum non receperunt 1.12 quodquod autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri his qui credunt in nomine eius 1.13 qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri sed ex deo nati sunt 1.14 et uerbum caro factum est et habitauit in nobis et uidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratia et ueritate 1.15 Iohannes testimonium peribet de illo et clamat dicens hic est de quo dixi qui post me uenit ante me factus est quia prior me erat 1.16 quoniam de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia 1.17 quia lex per moysen data est gratia autem et ueritas per iesum christum facta est 1.18 deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius qui EST in sinu patris ipse enarrauit 1.19 Et hoc est testimonium iohannis quando miserunt iudei ab hierosolymis sacerdotes et leuitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es 1.20 et confessus est et non negauit confessus est quia ego non sum christus 1.21 Et interrogauerunt eum iterum quid ergo helias es tu Et dixit non sum quid ergo propheta es tu et respondit non 1.22 et dixerunt ei dic ergo nobis quis es ut responsum demus iis qui miserunt nos quid dicis de te ipso 1.23 ait ego uox clamantis in deserto dirigite uiam domini sicut dixit esaias profeta 1.24 et qui missi fuerant erant ex phariseis 1.25 interrogauerunt eum dicentes quid ergo baptizas si tu non es christus neque helias neque propheta 1.26 respondit eis iohannes dicens ego baptizo uos in aqua in medius autem uestrum stat quem uos nescitis 1.27 ipse est qui post me uenit ante me factus est cuius ego non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius 1.28 Haec in bethania facta sunt trans iordanen ubi erat iohannes baptizans 1.29 Altera die uidet iohannes iesum uenientem ad se et ait ecce agnus dei ecce qui tollit peccatum mundi 1.30 hic est de quo dixi post me uenit uir qui ante me factus est quia prior me erat 1.31 et ego ignorabam eum sed ut manifestaretur israhel propterea ueni ego in aqua baptizans 1.32 Et testimonium perhibuit iohannes dicens quoniam uidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum 1.33 et ego ignorabam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem uideris spiritum descendentem et manentem in eum hic est qui baptizat in spiritu sancto 1.34 et ego uidi et testimonium perhibui quoniam hic est filius dei 1.35 Altera die iterum stabat iohannes et ex discipulis eius duo 1.36 et respiciens iesum ambulantem dixit ecce agnus dei 1.37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt iesum 1.38 Conuersus autem iesus et uidens eos sequentes se dixit eis quid quaeritis Qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpraetatur magister ubi manes 1.39 dicit eis uenite et uidete uenerunt et uiderunt ubi maNeret et apud eum manserunt illa die hora autem erat quasi decima 1.40 erat autem andreas frater simonis petri unus ex duobus qui audierant ab iohanne et secuti fuerant eum 1.41 inuenit hic primum fratrem suum simonem et dicit ei inuenimus messiam quod est interpraetatum christus 1.42 et adduxit eum ad iesum Intuitus autem eum iesus dixit tu es simon filius iohannis tu uocaueris cephas quod interpraetatur petrus 1.43 In autem die uoluit exire in galileam et inuenit philippum et dicit illi iesus sequere me 1.44 erat autem filippus a bedsaida de ciuitate andreae et petri 1.45 inuenit philippus nathanael et dicit illi quem scripsit moyses in lege et prophetae inuenimus iesum filium ioseph a nazareth 1.46 Et dixit illi nathanael a nazaret potest aliquid boni esse Dicit illi philippus ueni et uide 1.47 uidens autem iesus nathanael uenientem ad se dixit de eo ecce uere istrahelita in quo dolus non est 1.48 dicit ei natanael unde me nosti Respondit iesus et dixit ei priusquam te philippus uocaret cum esses sub arbore fici uidi te 1.49 respondit ei nathanael et ait rhabbi tu es filius dei tu es rex israhel 1.50 Respondit iesus et dixit ei quia dixi tibi uidi te sub arbore fici credis maiora horum uidebis 1.51 et dicit eis amen amen dico uobis uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes supra filium hominis 2.1 et die tertia nuptiae factae sunt in cana galileae et erat mater iesu ibi 2.2 uocatus autem et iesus et discipuli eius ad nuptias 2.3 et uinum non habebant quoniam deficiente uinum dicit mater iesu ad eum uinum non habent 2.4 Et dicit ei iesus quid mihi et tibi est mulier nondum uenit hora mea 2.5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit uobis facite 2.6 Erant autem ibi hydriae lapideae sex secundum purificationem iudaeorum capientes singulae metretas binas uel ternas 2.7 dicit eis iesus implete hydrias aqua et impleuerunt eas usque ad summum 2.8 Et Ait eis iesus haurite nunc et ferte architriclino fecerunt sicut Dixit et adtulerunt 2.9 Ut autem gustauit architriclinus aquam uinum factum et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam factum mirabantur uocat sponsum architriclinus 2.10 et dicit ei omnis homo primum bonum uinum ponit et cum inebriati fuerint id quod deterius Est tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc 2.11 Hoc fecit initium signorum iesus in cana galileae et manifestauit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius 2.12 Post hoc descendit capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et ibi manserunt non multos dies 2.13 et prope erat pascha iudaeorum et ascendit hierosolimam iesus 2.14 et inuenit in templo uendentes boues et oues et columbas et nummularios sedentes 2.15 et fecit quasi flagellum de restibus et omnes eiecit de templo oues quoque et boues et nummulariorum effudit aes et mensas subuertit 2.16 et his qui columbas uendebant dixit auferte ista hinc et nolite facere domum patris mei domum negotiationis 2.17 Et rememorati sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me 2.18 Responderunt ergo iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis 2.19 Respondit iesus et dixit eis soluite hoc templum et in tribus diebus excitabo illud 2.20 Dixerunt ergo iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu in tribus diebus excitabis illud 2.21 ille autem dicebat de templo corporis sui 2.22 Cum ergo resurrexisset a mortuis rememorati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit iesus 2.23 Cum autem esset hierosolimis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius uidentes signa quae faciebat 2.24 ipse autem iesus non credebat se Eis eo quod ipse nosset omnes 2.25 et quia non necesse ut aliquis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine 3.1 erat autem homo ex pharisaeis nomine nicodemus princeps iudaeorum 3.2 hic uenit ad iesum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a deo uenisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit deus cum illo 3.3 Respondit iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit denuo non potest uidere regnum dei 3.4 Dicit ad eum nicodemus quomodo potest homo nasci cum sit senex numquid potest homo in utero matris suae denuo introire et renasci 3.5 respondit iesus Amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum dei 3.6 quod natum est de carne caro est quoniam de carne natum est et quod natum est de spiritu est spiritus est deus spiritus est 3.7 Ne mireris quia dixi tibi oportet uos nasci denuo 3.8 spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis sed nescis unde ueniat et quo uadat sic est omnis qui natus est ex aqua et spiritu 3.9 Respondit nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri 3.10 respondit iesus et dixit ei tu es magister israhel et haec ignoras 3.11 Amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod uidimus testificamur et testimonium nostrum non accipitis 3.12 si terrestria dixi uobis et non creditis quomodo si dixero uobis caelestia credetis 3.13 nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit filius hominis qui est in caelo 3.14 Et sicut moyses exaltauit serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis 3.15 ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat uitam aeternam 3.16 sic enim dilexit deus mundum ut filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat uitam aeternam 3.17 non enim misit deus filium suum in hunc mundum ut iudicet mundum sed ut saluetur mundus per ipsum 3.18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti fili dei 3.19 hoc est autem iudicium quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 3.20 Omnis enim qui male agit odit lucem et non uenit ad lucem ut non arguantur opera eius 3.21 qui autem facit ueritatem uenit ad lucem ut manifestentur opera eius quoniam In deo sunt facta 3.22 post haec uenit iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat 3.23 Erat autem et iohannes baptizans in aeno iuxta salim quoniam aquae multae erant illic et ueniebant et baptizabantur 3.24 nondum enim missus fuerat in carcerem iohannes 3.25 Facta est ergo quaestio ex discipulis iohannis cum iudeis de purificatione 3.26 et uenerunt ad iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes ueniunt ad eum 3.27 respondit iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 3.28 ipsi uos mihi testimonium perhibetis quod dixi quia non sum christus sed quia missus sum ante illum 3.29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter uocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est 3.30 illum oportet crescere me autem minui 3.31 Qui desusum uenit super omnes est qui de terra est et de terra loquitur qui de caelo uenit 3.32 quod uidit et audiuit testatur et testimonium eius nemo accipit 3.33 qui accipit testimonium eius signauit quia deus uerax est 3.34 quem enim misit deus uerba dei loquitur non enim ad mensuram dat deus spiritum 3.35 pater diligit filium et omnia dedit in manu eius 3.36 qui credit in filium habet uitam aeternam qui autem non credit filio non uidebit uitam sed ira dei manet super eum 4.1 Ut ergo cognouit iesus quia audierunt pharisaei quod iesus plures discipulos facit et baptizat quam iohannes 4.2 Quamquam iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius 4.3 reliquid iudaeam terram et abiit iterum in galileam 4.4 Oportebat autem eum transire per samariam 4.5 uenit ergo in ciuitatem samariae quae dicitur sychar iuxta praedium quod dedit iacob ioseph filio suo 4.6 erat autem ibi fons iacob iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat super fontem hora erat quasi sexta 4.7 et uenit mulier de samaria haurire aquam Dicit ei iesus da mihi bibere 4.8 discipuli enim eius abierant in ciuitatem ut cibos emerent 4.9 dicit ergo ei mulier samaritana tu cum sis iudaeus quomodo a me bibere petis cum Sim mulier samaritana non enim coutuntur iudei sammaritanis 4.10 Respondit iesus et dixit ei si scires donum dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu magis petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam 4.11 Dicit ei mulier domine neque hauritorium habes et puteus altus est unde habes aquam uiuam 4.12 numquid tu maior es patre nostro iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius 4.13 respondit iesus et dixit ei omnis qui bibit ex hac aqua sitiet iterum 4.14 qui autem biberit de aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam 4.15 Dicit ad eum mulier domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque ueniam huc aurire 4.16 dicit ei iesus uade uoca uirum tuum et ueni huc 4.17 respondit mulier et dixit non habeo uirum Dicit ei iesus bene dixisti quia uirum non habes 4.18 quinque enim uiros habuisti et nunc quem habes non est tuus uir hoc uerum dixisti 4.19 Dicit ei mulier domine uideo quia propheta es 4.20 patres nostri in monte hoc adorauerunt et uos dicitis quia in hierosolymis est locus ubi adorare oportet 4.21 dicit ei iesus mulier crede mihi quia ueniet hora quando neque in monte hoc neque in hierosolymis adorabitis patrem 4.22 uos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex iudaeis est 4.23 sed ueniet hora et nunc est quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate nam et pater tales quaerit qui adorent eum 4.24 spiritus est deus et qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare 4.25 Dicit ei mulier scio quia messias uenit qui dicitur christus cum ergo uenerit ille nobis adnuntiabit omnia 4.26 dicit ei iesus ego sum qui loquor tecum 4.27 et continuo uenerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid queris aut quid loqueris cum ea 4.28 Reliquit ergo mulier hydriam suam et abiit in ciuitatem et dixit hominibus 4.29 uenite uidete hominem qui dixit mihi omnia quecumQue feci numquid ipse est christus 4.30 exierunt ergo de ciuitate et ueniebant ad eum 4.31 inter rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 4.32 ille dixit eis ego cibum habeo manducare quem uos nescitis 4.33 Dicebant ergo discipuli eius ad inuicem numquid aliquis adtulit ei manducare 4.34 Dicit illis iesus Mea esca est ut faciam uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius 4.35 nonne uos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis uenit ecce dico uobis Leuate oculos uestros et uidete regiones quia albae sunt ad messem iam 4.36 qui metit mercedem accipit et congregat fructum in uitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit 4.37 in hoc est enim uerbum ueritatis quia alius est qui seminat et alius qui metit 4.38 ego misi uos metere quod uos non laborastis alii laborauerunt et uos in labores eorum introistis 4.39 Ex ciuitate autem illa multi crediderunt in eum samaritanorum propter uerbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quae feci 4.40 cum uenissent ergo ad eum samaritani rogauerunt eum ut ibi maneret et mansit ibi biduo 4.41 et multo plures crediderunt propter uerbum eius 4.42 Mulieri autem dicebant quia iam non propter tuam loquelam credimus ipsi enim audiuimus et scimus quia hic est uere saluator mundi 4.43 post duos autem profectus exiit inde in galileam 4.44 ipse enim iesus Testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet 4.45 Cum ergo uenit in galilaeam exceperunt eum galilaei uisis omnibus quae fecit hierosolymis in die festo et ipsi enim uenerant in diem festum 4.46 Uenit ergo iterum in cana galilaeae ubi fecit aquam uinum Erat autem quidam regulus cuius filius infirmabatur in caparnaum 4.47 hic cum audisset quia iesus uenit de iudaea in galilaeam uenit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori 4.48 Dixit ergo iesus ad eum nisi signa et prodigia uideritis non creditis 4.49 dicit ad eum regulus domine descende priusquam moriatur puer 4.50 Dicit illi iesus uade filius tuus uiuit et credidit homo uerbo quod dixit illi iesus et abiit 4.51 Iam autem descendente eo serui occurerunt ei et nuntiauerunt dicentes quoniam filius eius uiuit 4.52 Interrogauit ergo horam ab eis in qua melius habuit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris 4.53 cognouit ergo pater quia illa hora qua dixit illi iesus filius tuus uiuit et credidit ipse et domus eius tota 4.54 hoc iterum secundum signum fecit iesus cum uenisset de iudaea in galilaeam 5.1 Post haec erat dies festus iudaeorum et ascendit iesus hierosolymis 5.2 est autem in hierosoLymis probatica piscina quae dicitur hebraeicae belzaetha quinque porticus habens 5.3 in his iacebat multitudo languentium caecorum claudorum aridorum paralyticorum expectantium aque motum 5.4 angelus autem et aquam quicumque prior in sanus fiebat quacumque tenebatur infirmitate 5.5 Erat autem ibi homo xxx et octo annos habens in infirmitate sua 5.6 hunc cum uidisset iesus iacentem et sciens quia multum iam tempus habuerit dicit illi uis sanus fieri 5.7 respondit illi infirmus domine hominem non habeo ut cum mota fuerit aqua mittat me in piscinam dum uenio enim ego alius ante me descendit 5.8 Dicit illi iesus surge et tolle grabattum tuum et ambula 5.9 et statim sanus factus est homo et surrexit et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illa die 5.10 Dicebant ergo iudaei illi qui fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum 5.11 respondit eis qui fecit me sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula 5.12 interrogauerunt eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula 5.13 is autem qui fuerat nesciebat quis esset iesus enim declinauit a turba constituta in loco 5.14 postea inuenit eum iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne quid tibi deterius contingat 5.15 Abiit ille homo et nuntiauit iudaeis quia iesus est qui fecit me sanum 5.16 et propter hoc persequebantur iudaei iesum quia haec faciebat in sabbato 5.17 iesus autem respondit eis pater meus usque modo operatur et ego operor 5.18 propter hoc magis quaerebant eum iudaei interficere quia non solum soluebat sabbatum sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo 5.19 respondit iesus et dixit eis Amen amen dico uobis non potest filius a se facere quicquam nisi quod uiderit patrem facientem quecumque enim ille fecerit haec et filius facit similiter 5.20 pater enim diligit filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora horum demonstrauit ei opera ut uos miremini 5.21 sicut enim pater suscitat mortuos et uiuificat sic et filius quos uult uiuificat 5.22 Neque enim pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit filio 5.23 ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit illum 5.24 amen amen dico uobis quia qui uerbum meum audit et credit ei qui me misit habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed transiet a morte in uitam 5.25 amen Amen dico uobis quia uenit hora et nunc est quando mortui audient uocem fili dei et qui audierint uiuent 5.26 sicut enim pater habet uitam in semet ipso sic dedit et filio uitam habere in semet ipso 5.27 et potestatem dedit ei iudicium facere quia filius hominis est 5.28 nolite mirari hoc quia uenit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius 5.29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae qui autem male gesserunt in resurrectionem iudicii 5.30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui me misit 5.31 Si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est uerum 5.32 alius est qui testimonium perhibet de me et scitis quia uerum est testimonium quod de me 5.33 Uos misistis ad iohannem et testimonium perhibuit ueritati 5.34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut uos salui sitis 5.35 ille erat lucerna ardens et lucens uos autem uoluistis exultare ad oram in lumine eius 5.36 ego autem habeo testimonium maius iohanne opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea ipsa opera quae facio testimonium perhibent de me quia pater me misit 5.37 et qui misit me pater ipse testimonium perhibet de me nequae uocem eius umquam audistis neque figuram eius uidistis 5.38 et uerbum eius non habetis in uobis manentem quia quem misit ille huic uos non creditis 5.39 Scrutamini scripturas quibus putatis uos uitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium de me 5.40 et non uultis uenire ad me ut uitam habeatis 5.41 gloriam ab hominibus non accipio 5.42 sed cognoui uos quia dilectionem dei non habetis in uobis 5.43 Ego ueni in nomine patris mei et non accepistis me si alius uenerit in nomine suo illum accipietis 5.44 quomodo potestis uos credere gloriam ab inuicem accipientes et gloriam ab solo deo non quaeritis 5.45 Nolite putare quia ego accusabo uos apud patrem est qui uos accuset moyses in quem uos speratis 5.46 si enim crederetis moysi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 5.47 si autem illius litteris non creditis quomodo uerbis meis credetis 6.1 Post haec abiit iesus trans mare galileae partes tiberiadis 6.2 sequebatur autem eum turba magna quia uidebant signa que faciebat super infirmos 6.3 Abiit ergo in montem iesus et ibi sedebat cum discipulis suis 6.4 erat autem proximum pascha dies festus iudaeorum 6.5 eleuatis ergo oculis iesus et uidisset quia multitudo maxima uenit ad eum ait ad philippum unde ememus panes ut manducent isti 6.6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus 6.7 respondit ei philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum accipiat 6.8 dicit ei unus ex discipulis eius andreas frater simonis petri 6.9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt in tantos 6.10 dixit ergo iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in illo loco discubuerunt ergo uiri numero quasi quinque milia 6.11 accepit ergo panes iesus et benedixit et dedit distribuit discumbentibus similiter et de piscibus quantum uolebant 6.12 cum autem saturati sunt dixit discipulis suis colligite quae superauerunt fragmenta ne quid pereant 6.13 collegerunt ergo et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superauerunt his qui manducauerant 6.14 illi ergo homines cum uidissent quod fecit signum dicebant quia hic est uere propheta qui in hunc mundum est 6.15 iesus autem sciens Quia uenturi essent et rapere illum ut facerent eum regem secessit iterum in montem ipse solus 6.16 Cum autem sero factum esset descenderunt discipuli eius ad mare 6.17 et cum in nauem ueniebant trans mare in capharnaum et tenebrae iam factae erant et nondum uenerat ad eos iesus 6.18 mare autem uento magno flante exsurgebat 6.19 cum remigassent quasi stadia uiginti quinque uel triginta uident iesum ambulantem super mare et iuxta nauem fieri et timuerunt 6.20 ILLe autem dixit eis ego sum nolite timere 6.21 uolebant ergo adcipere eum in nauem et confestim nauis facta est ad terram in qua ibant 6.22 altera die turba quae stabat trans mare uiderunt quia nauicula alia non erat ibi nisi una et quia non simul cum discipulis suis iesus in nauem sed Soli discipuli eius abierant 6.23 aliae uero superuenerunt naues a tiberiade iuxta locum ubi manducauerant panem quem benedixerat dominus 6.24 Cum ergo uidissent turbae quia iesus non est ibi neque discipuli eius ascenderunt confestim in nauiculas et uenerunt capharnaum quaerentes iesum 6.25 et cum inuenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc uenisti 6.26 respondit eis iesus et dixit Amen amen dico uobis quaeritis me non quia uidistis signa et prodigia sed quia manducastis de panibus et saturati estis 6.27 operamini non escam quae perit sed quae permanet in uitam aeternam quam filius hominis dabit uobis hunc enim pater signauit deus 6.28 Dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera dei 6.29 Respondit iesus et dixit eis hoc est opus dei ut credatis in eum quem misit ille 6.30 Dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut uideamus et credamus tibi quid operaris 6.31 patres nostri manna manducauerunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare 6.32 Dixit ergo eis iesus Amen amen dico uobis non moyses dedit uobis panem de caelo sed pater meus dat uobis panem de caelo uerum 6.33 panis enim dei est qui descendit de caelo et uitam dat huic mundo 6.34 dixerunt ergo ad eum domine semper da nobis hunc panem 6.35 Dixit eis iesus ego sum panis uitae qui uenit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam 6.36 sed dixi uobis quia et uidistis me et non creditis 6.37 omne quod dat mihi pater ad me Ueniet et eum qui uenit ad me non repello foras 6.38 quoniam descendi de caelo non ut faciam uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui me misit 6.39 haec est autem uoluntas eius qui me misit ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum in nouissima die 6.40 haec est enim uoluntas patris mei ut omnis qui uidet filium et credit in eum habeat uitam aeternam et resuscitabo eum in nouissima die 6.41 murmurabant ergo iudaei de illo quia dixit ego sum panis qui de caelo descendi 6.42 et dicebant nonne hic est iesus filius ioseph cuius nos nouimus patrem et matrem quomodo ergo dicit quoniam de caelo descendi 6.43 Respondit ergo iesus et dixit eis nolite murmurare inter uos 6.44 nemo potest uenire ad me nisi pater qui me misit adtraxerit Eum et ego resuscitabo eum in nouissima die 6.45 scriptum est enim in prophetis et erunt omnes docibiles dei Omnis qui audit a patre et didicit uenit ad me 6.46 non quia patrem uidit quisquam nisi qui est a deo hic uidit deum 6.47 amen amen dico uobis qui credit in me habet uitam aeternam 6.48 Ego sum panis uitae 6.49 patres uestri manducauerunt panem in deserto manna et mortui sunt 6.50 hic est panis qui de caelo descendit ut si quis ex ipSo manducauerit non moriatur 6.51 Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi si quis manducauerit ex hoc pane uiuet in aeternum panis quem ego dabo caro mea est pro huius mundi uita 6.52 litigabant ergo iudaei ad inuicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare manducare 6.53 Dixit autem illis iesus Amen amen dico uobis nisi ederitis carnem fili hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis uitam in uobis 6.54 qui edet meam carnem et bibet meum sanguinem habet uitam aeternam et ego resuscitabo eum in nouissima die 6.55 caro enim mea uere est esca et sanguis meus uere est potus 6.56 Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem in me manet et ego in illo 6.57 sicut misit me uiuus pater et ego uiuo propter patrem et qui manducat me et ipse uiuet propter me 6.58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducauerunt patres uestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem uiuet in aeternum 6.59 Haec dixit in synagoga docens sabbato in chaparnaum 6.60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo et quis potest eum audire 6.61 cognouit ergo iesus intra se quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc uos scandalizat 6.62 quid si uideritis filium hominis ascendentem ubi erat prius 6.63 spiritus est qui uiuificat nam caro nihil prodest uerba quae ego locutus sum uobis spiritus et uita est 6.64 sed ex uobis sunt Quidam qui non credunt sciebat enim ab initio iesus qui essent non credentes et qui esset qui traditurus eum 6.65 et dicebat Propterea dixi uobis quia nemo potest uenire ad me nisi illi datum fuerit a patre 6.66 ex hoc ergo multi ex discipulis eius abierunt retro et amplius cum illo non ambulabant 6.67 dixit ergo iesus ad duodecim numquid et uos uultis ire 6.68 respondit simon petrus domine ad quem ibimus uerba uitae aeternae habes 6.69 et nos credimus et cognouimus quia tu es christus filius dei 6.70 Respondit iesus nonne ego uos xii elegi et unus ex uobis diabolus est 6.71 dicebat autem de iuda simone scarioth hic enim traditurus eum erat cum esset unus ex xii 7.1 Post haec ambulabat iesus in galileam non enim habebat potestatem in iudaeam ambulare quoniam quaerebant eum iudaei interficere 7.2 erat autem in proximo dies festus iudaeorum scenopegia 7.3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius transi hinc et uade in iudaeam ut et discipuli tui uideant opera quae facis 7.4 nemo enim in occulto aliquid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum huic mundo 7.5 neque enim tunc fratres eius credebant in eum 7.6 Dicit ergo eis iesus tempus meum nondum Aduenit tempus autem uestrum semper est paratum 7.7 non potest mundus odire uos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt 7.8 uos ascendite ad diem festum ego non ascendo hunc diem festum quoniam tempus meum nondum impletum est 7.9 Haec cum dixisset ipse mansit in galilaeam 7.10 cum autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non palam sed quasi occulto 7.11 iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille 7.12 et murmur de illo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii dicebant non sed seducit populum 7.13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum iudaeorum 7.14 Iam autem die festo mediante ascendit iesus in templum et docebat 7.15 Mirabantur ergo iudaei dicentes quomodo hic litteras nouit cum non didicerit 7.16 respondit iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui me misit 7.17 si quis uoluerit uoluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex deo est an ego a me loquor 7.18 qui a semet ipso loquitur gloriam suam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit eum hic uerax est et iniquitas in illo non est 7.19 nonne moyses dedit uobis legem et nemo ex uobis facit legem quid me quaeritis interficere 7.20 respondit turba et dixit demonium habes quis te quaerit interficere 7.21 respondit iesus et dixit unum opus feci et omnes miramini 7.22 propterea moyses dedit uobis circumcisionem non quia ex moyse est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem 7.23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non soluatur lex moysi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci sabbato 7.24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate 7.25 Dicebant ergo quidam ex hierosolymitis nonne hic est quaem quaerunt occidere 7.26 et ecce palam loquitur et nihil illi dicunt numquid uere cognouerunt principes quia hic est christus 7.27 sed hunc scimus unde sit christus autem cum uenerit nemo scit unde sit 7.28 Clamabat ergo docens in templo iesus dicens et me nostis et scitis unde sim et a me non ueni sed est uerus qui me misit quem uos nescitis 7.29 ego autem noui illum quoniam ab illo sum et ipse me misit 7.30 Quaerebant ergo eum adpraehendere et nemo misit in illum manus quia nondum uenerat hora eius 7.31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant christus cum uenerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit 7.32 audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo et miserunt principes sacerdotum et pharisaei ministros ut adpraehenderent eum 7.33 dixit ergo iesus adhuc modicum tempus uobiscum sum et uado ad eum qui me misit 7.34 quaeritis me et non inuenietis et ubi ego sum uos non potestis uenire 7.35 Dixerunt ergo iudaei inter se quo hic iturus est quia non inueniemus eum numquid in dispersionem graecorum incipiet ire et docere graecos 7.36 quis est hic sermo quem dixit quaeritis me et non inuenietis et ubi ego sum uos non potestis uenire 7.37 In nouissimo autem die illo magno diei festi stabat iesus et clamabat dicens si quis sitit ueniat ad me et bibat 7.38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de uentre eius fluent aquae uiuae 7.39 Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum nondum autem erat spiritus datus quia iesus nondum fuerat honoratus 7.40 De turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est uere propheta 7.41 ali dicebant hic est christus quidam autem dicebant numquid a galilea christus uenit 7.42 nonne scriptura dicit quia ex semine dauid et a bethlem castello ubi erat dauid christus uenit 7.43 dissensio itaque facta est in turba propter eum 7.44 quidam autem ex illis uolebant adpraehendere eum sed nemo misit super illum manus 7.45 Uenerunt ergo ministri ad principes sacerdotum et pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis illum 7.46 Responderunt ministri numquam sic locutus est quomodo hic homo 7.47 responderunt eis pharisaei numquid et uos seducti estis 7.48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis 7.49 sed turba haec quae non nouit legem maledicti sunt 7.50 Dicit nicodemus ad eos ille qui uenit ad eum nocte qui erat unus ex ipsis 7.51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso et cognouerit quid faciat 7.52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu a galilaea es scrutare scripturas et uide quia prophaeta a galilea non surgit 7.53 8.1 iesus autem in montem 8.2 iterum uenit in et populus ad eum 8.3 et in in medio 8.4 magister haec mulier depraehensa est 8.5 autem tu quid dicis 8.6 iesus autem digito 8.7 cum interrogantes se et dixit 8.8 et iterum 8.9 incipientes a et et mulier in medio 8.10 iesus dixit ubi sunt nemo te 8.11 dixit nemo domine nec ego te uade noli peccare 8.12 Iterum ergo locutus est eis iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulauit in tenebris sed habebit lumen uitae 8.13 Dixerunt ergo illi pharisaei tu de te testimonium perhibes testimonium tuum non est uerum 8.14 respondit iesus et dixit eis etsi ego testimonium perhibeo de me ipso uerum est testimonium meum quia scio unde ueni et quo uado uos autem nescitis unde uenio et quo uado 8.15 uos secundum carnem iudicatis ego neminem iudico 8.16 et si iudico ego iudicium meum uerum est quia solus non sum sed ego et qui me misit pater 8.17 et in lege uestra scriptum est quia duorum hominum testimonium uerum est 8.18 Ego sum qui testimonium perhibeo de me et testimonium perhibet de me qui me misit pater 8.19 Dicebant ergo ei ubi est pater tuus respondit iesus neque me nostis neque patrem meum si enim me sciretis et patrem meum sciretis 8.20 Haec uerba locutus est in gazophylacio docens in templo et nemo adpreendit eum quia nondum uenerat hora eius 8.21 Dixit ergo iterum iesus ego uado et quaeritis me et in peccato uestro moriemini quo ego uado uos non potestis uenire 8.22 Dicebant ergo iudaei numquid se quoniam dicit quo ego uado uos non potestis uenire 8.23 et dicebat illis uos de deorsum estis ego de superioribus sum uos de hoc mundo estis ego non sum de hoc mundo 8.24 dixi ergo uobis quia moriemini in peccatis uestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccatis uestris 8.25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis iesus principium quod et loquor uobis 8.26 multa habeo de uobis loqui et iudicare sed qui me misit uerax est et ego quae audiui ab eo haec loquor in hoc mundo 8.27 et non cognouerunt quia patrem eis dicebat deum 8.28 dixit ergo eis iesus cum exaltaueritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me facio nihil sed sicut docuit me pater haec loquor 8.29 et qui me misit mecum est non relinquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper 8.30 Haec illo loquente multi crediderunt in eum 8.31 dicebat ergo iesus ad eos qui crediderunt ei iudaeis si uos manseritis in uerbo meo uere discipuli mei estis 8.32 et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos 8.33 responderunt ei semen abrahae sumus et nemini umquam seruiuimus quomodo tu dicis liberi eritis 8.34 Respondit eis iesus amen amen dico uobis quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati 8.35 seruus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum 8.36 si filius uos liberauerit uere liberi eritis 8.37 Scio quia semen abrahae estis sed quaeritis me occidere quia sermo meus non capit in uobis 8.38 ego quod uidi aput patrem meum loquor et uos ergo quae uidistis aput patrem uestrum facitis 8.39 responderunt eum et dixerunt pater noster abraham est Dicit eis iesus si fili abrahae essetis opera abrahae faceretis 8.40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui ueritatem locutus sum uobis quam audiui a deo hoc abraham non fecit 8.41 uos facitis opera patris uestri Dixerunt ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus deum 8.42 Dixit eis iesus si deus pater uester esset diligeretis utique me ego enim ex deo processi et ueni non enim a me ipso ueni sed ille me misit 8.43 quare loquelam meam non cognoscitis quia non potestis audire uerbum meum 8.44 Uos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere ille homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit quia non est ueritas in eo cum loquitur mendacium ex suis propriis loquitur quia mendax est sicut et pater eius 8.45 ego quia ueritatem dico non creditis mihi 8.46 Quis ex uobis arguet me de peccato si ueritatem dico quare Uos non creditis mihi 8.47 qui est ex deo uerba dei audit propterea uos non auditis quia ex deo non estis 8.48 Responderunt iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus quia samaritanus es tu et daemonium habes 8.49 Respondit iesus ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum et uos me 8.50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerat et iudicet 8.51 Amen amen dico uobis si quis uerbum meum seruauerit mortem non uidebit in aeternum 8.52 Dixerunt ergo iudaei nunc cognouimus quia demonium habes abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum seruauerit non gustabit mortem in aeternum 8.53 numquid tu maior es quam abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis 8.54 Respondit iesus si ego honorifico me gloria mea nihil est est pater meus qui glorificat me quem uos dicitis quia deus uester est 8.55 et non cognouistis eum Ego autem noui eum et si dixero quia nescio eum ero similis uobis mendax sed scio eum et uerbum eius seruo 8.56 abraham pater uester exultauit ut uideret diem meum et uidit et gauisus est 8.57 Dixerunt ergo iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et abraham uidisti 8.58 dixit eis iesus amen amen dico uobis ante abraham ego sum 8.59 tulerunt ergo lapides ut mitterent in eum iesus autem abscondit se et exiit de templo 9.1 Et preteriens uidit hominem caecum a natiuitate 9.2 et interrogauerunt eum discipuli eius rhabbi quis peccauit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur 9.3 Respondit iesus neque hic peccauit neque parentes eius sed ut manifestetur opera dei in illo 9.4 me oportet operari opera eius qui me misit dum dies est uenit nox quando nemo potest operari 9.5 cum sum in hoc mundo lux sum huius mundi 9.6 Haec cum dixisset exspuit in terram et fecit lutum de sputo et linuit super oculos eius 9.7 et dixit ei uade laua in natatoriam siloam quod interpraetatur missus abiit et lauit et uenit uidens 9.8 Uicini ergo eius et qui nouerant eum prius quod mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat 9.9 alii dicebant hic est alii autem dicebant similis est illi ille autem dicebat ego sum 9.10 Dicebant ergo ei quomodo aperti sunt tibi oculi 9.11 respondit ille homo qui dicitur iesus lutum fecit et superunxit oculos et dixit mihi uade in siloam et laua et abii et laui et uideo 9.12 Dixerunt ergo ei ubi est ille dicit nescio 9.13 Adducunt aeum ad pharisaeos qui caecus fuerat 9.14 erat autem sabbatum quando die lutum fecit iesus et aperuit oculos eius 9.15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo uidisti ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et laui et ecce uideo 9.16 Dicebant ergo ex phariseis quidam non est hic a deo quod sic sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator talia signa facere et schisma erat inter eos 9.17 Dicebant ergo illi caeco tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia profeta est 9.18 Non credebant iudaei de illo quoniam caecus fuit et uidet donec uocauerunt parentes eius 9.19 et interrogauerunt eos dicentes hic est filius uester quem uos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo uidet modo 9.20 Responderunt parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est 9.21 quomodo autem nunc uideat nescimus aut quis aperuit oculos eius nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse pro se loquatur 9.22 Haec dixerunt parentes eius quia timebant iudaeos iam enim decreuerant iudaei ut si quis eum confiteretur christum extra synagogam fieret 9.23 propterea parentes eius dixerunt aetatem habet ipsum interrogate 9.24 Uocauerunt ergo hominem iterum qui fuerat caecus et dixerunt ei da honorem deo nos scimus quia hic homo peccator est 9.25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus eram et modo uideo 9.26 Dixerunt ergo ei quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos 9.27 respondit eis dixi uobis iam et audistis quid iterum uultis audire numquid et uos uultis discipuli eius fieri 9.28 maledixerunt ei et dixerunt tu sis discipulus eius nos moysi discipuli sumus 9.29 nos scimus quia moysi locutus est deus hunc autem nescimus unde sit 9.30 Respondit ille homo et dixit in hoc mirabile est quia uos nescitis unde sit et aperuit oculos meos 9.31 scimus quia peccatores deus non exaudit sed si quis dei cultor est et uoluntatem eius facit hunc exaudit 9.32 a seculo numquam auditum est quia aperuit quis oculos caeci nati 9.33 nisi esset hic a deo non poterat facere quicquam 9.34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos Et eiecerunt eum foras 9.35 audiuit iesus quia eiecerunt eum foras et cum eum et dixit ei tu credis in filium dei 9.36 Respondit ille et dixit quis est domine ut credam in eum 9.37 Et dixit ei iesus et uidisti eum et qui loquitur tecum ipse est 9.38 ille dixit credo domine et adorauit eum 9.39 Et dixit iesus in iudicium ego ueni in hunc mundum ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant 9.40 Et audierunt ex phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus 9.41 dixit eis iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc autem dicitis quia uidemus peccatum uestrum manet 10.1 Amen amen dico uobis qui non intrat per ianuam in ouile ouium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 10.2 qui autem intrat per ianuam hic pastor est ouium 10.3 huic ostiarius aperit et oues uocem eius audiunt et suas oues uocat nominatim et producit illas 10.4 et cum oues suas omnes eiecerit ante eas uadit et oues illum secuntur quia sciunt eius uocem 10.5 alienum autem non secuntur sed fugiunt ab eo quia nesciunt nouerunt eius uocem 10.6 Hoc prouerbium dixit illis iesus illi autem non cognouerunt quod Loquebatur eis 10.7 dixit ergo eis iterum iesus Amen amen dico uobis quia ego sum ianua ouium 10.8 omnes quodquod uenerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oues 10.9 ego sum ianua per me si quis introierit saluabitur et introibit et exiet et pascua inueniet 10.10 fur non uenit nisi ut furetur et occidat et perdat ego ueni ut uitam habeant et abundantius habeant 10.11 Ego sum pastor bonus pastor bonus animam suam ponit pro ouibus 10.12 mercenarius autem et qui non est pastor cuius non sunt oues propriae uidet lupum uenientem et dimittit oues et fugit et lupus rapit et dispargit oues 10.13 mercennarius autem fugit quia conducticius est et non pertinet ad eum de ouibus 10.14 Ego sum pastor bonus et cognosco oues meas et cognoscunt me meae 10.15 sicut cognoscit me pater et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ouibus meis 10.16 et alias oues habeo quae non sunt de hoc ouili et illas oportet me adducere et uocem meam audient et fiet unus grex et unus pastor 10.17 propterea me pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 10.18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a patre meo 10.19 Dissensio iterum facta est inter iudaeos propter sermones hos 10.20 et dicebant multi ex illis daemonium habet et insanit quid eum auditis 10.21 alii dicebant haec uerba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire 10.22 Facta sunt autem encenia in hierosolymis et hiemps erat 10.23 et ambulabat iesus in templo in porticu solomonis 10.24 circumdedeerunt ergo eum iudaei et dicebant ei usquequo animam nostram tollis si tu es christus dic nobis palam 10.25 Respondit eis iesus loquor uobis et non creditis opera quae ego facio in nomine patris mei haec testimonium perhibent de me 10.26 sed uos non creditis quia non estis ex ouibus meis sicut dixi uobis 10.27 qui sunt ex ouibus meis uocem meam audiunt et ego cognosco eas et secuntur me 10.28 et ego uitam aeternam do eis et non peribunt in eternum et non quisquam rapit eas de manu mea 10.29 pater quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere illud de manu patris mei 10.30 ego et pater unum sumus 10.31 Sustulerunt ergo lapides iudaei ut lapidarent eum 10.32 Respondit eis iesus multa opera bona ostendi uobis ex patre meo propter quod eorum opus Me lapidatis 10.33 Responderunt ei iudaei de bono opere non te lapidamus sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum deum 10.34 Respondit eis iesus nonne scriptum est in lege quia ego dixi dii estis 10.35 si illos dixit deos ad quos sermo fiebat dei et non potest solui scriptura 10.36 quem pater sanctificauit et misit in hunc mundum uos dicitis quia blasphemat quia dixi filius dei sum 10.37 Si non facio opera patris mei nolite mihi credere 10.38 quod si autem facio et mihi non uultis credere operibus credite et scitote quia in me est pater et ego in patre 10.39 Quaerebant ergo eum adprehendere et exiit de manibus eorum 10.40 et abiit iterum trans iordanen in eum locum ubi erat iohannes prius baptizans et manebat ibi 10.41 et multi ueniebant ad eum et dicebant quia iohannes quidem signum fecit nullum omnia autem quaecumque iohannes dixit de hoc uera erant 10.42 et multi crediderunt in eum 11.1 Erat autem quidam infirmus nomine lazarus a bethania de castello mariae et marthae sororis eius 11.2 maria autem erat quae unxerat dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater lazarus infirmabatur 11.3 miserunt ergo sorores eius ad iesum dicentes domine ecce quem amas infirmatur 11.4 cum audisset iesus ait illis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloriam dei ut glorificetur filius dei per ipsum 11.5 Diligebat autem iesus lazarum et sororem eius 11.6 ut ergo audiuit quia infirmatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus 11.7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in iudaeam iterum 11.8 Dicunt ei discipuli eius rhabbi nunc quaerebant te lapidare iudaei et iterum uadis illuc 11.9 Respondit iesus nonne xii horae sunt diei si quis ambulauerit in die non offendit quia lucem huius mundi uidet 11.10 si quis ambulauerit in noctem offendet quia lux non est in eo 11.11 Haec dixit et post haec dicit eis lazarus amicus noster dormit sed uado ut suscitem eum 11.12 Dixerunt ergo ei discipuli eius domine si dormit saluus erit 11.13 dixerat autem iesus de morte eius illi autem putauerunt quia de dormitione somnus diceret 11.14 tunc ergo dicit eis iesus manifeste lazarus mortuus est 11.15 et gaudeo propter uos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum 11.16 Ait ergo thomas qui dicitur didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum illo 11.17 Uenit ergo iesus et inuenit eum quattuor dies iam in monumento habentem 11.18 erat autem bethania iuxta hierosolymam fere stadiis quindecim 11.19 Multi autem ex iudaeis uenerant ad martham et mariam ut consolarentur eas de fratre suo 11.20 Martha ergo ut audiuit quia iesus uenit occurrit illi maria autem domi sedebat 11.21 Dixit ergo martha ad iesum domine si hic fuisses frater meus non esset mortuus 11.22 sed et nunc scio quia quaecumquae petieris a deo dabit tibi deus 11.23 Dicit ei iesus resurget frater tuus 11.24 dicit ei martha scio quia resurget in resurrectione in nouissima die 11.25 Dixit ei iesus ego sum resurrectio et uita qui credit in me etsi mortuus fuerit uiuet 11.26 et omnis qui uiuit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc 11.27 Ait illi martha utique domine ego credidi quia tu es christus filius dei qui in hunc mundum uenisti 11.28 Et cum haec dixisset abiit et uocauit mariam sororem suam silentio dicens magister uenit et uocat te 11.29 Illa ut audiuit surrexit cito et ueniebat ad eum 11.30 nondum enim uenerat iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei martha 11.31 Iudaei autem qui erant cum ea in domo consolantes eam cum uidentes mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia uadit ad monumentum ut ploret ibi 11.32 maria ergo ut uenit ubi erat iesus et uidit eum cecidit ad pedes eius et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus 11.33 iesus ergo ut uidit eam plorantem et iudaeos flentes qui uenerant cum ea fremuit in spiritu et turbauit ipsum 11.34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei domine ueni et uide 11.35 et lacrimatus est iesus 11.36 et dixerunt ergo iudaei ecce quomodo amabat eum 11.37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur 11.38 iesus ergo fremens in semet ipsum uenit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus ei 11.39 ait iesus tollite lapidem Dicit ei martha domine iam faetet quadriduanus enim habet 11.40 Dicit ei iesus non dixi tibi quia si credideris uidebis gloriam dei 11.41 tulerunt ergo lapidem iesus autem oculos suos susum et dixit pater gratias ago tibi quia audisti me 11.42 et ego sciebam quia semper me audis sed propter turbam circumstantem dixi ut credant quia tu me misisti 11.43 Et cum haec dixisset uoce magna clamauit lazare ueni foras 11.44 Et exiit qui defunctus erat ligatus pedes et manus institis et facies eius sudario erat ligata dicit iesus soluite eum et sinite ire 11.45 Multi ergo ex iudaeis qui uenerant ad mariam uidentes quae fecit crediderunt in eum 11.46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis quae fecit iesus 11.47 collegerunt ergo sacerdotum et pharisaei concilium et dicebant quid faciemus quod hic homo talia signa facit 11.48 si dimiserimus eum sic omnes credent in eum et uenient romani et tollent locum nostrum et gentem 11.49 Unus autem ex ipsis nomine caiphas qui cum esset princeps sacerdotum anni illius dixit eis uos nescitis nihil 11.50 neque cogitatis quia expedit uobis ut unus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat 11.51 Hoc autem a se non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetauit quia iesus moriturus mori pro gente 11.52 et non tantum pro gente sed ut filios dei qui quoque filius dei in unum congregaret 11.53 ab illa itaque die cogitauerunt ut interficerent eum 11.54 iesus ergo iam palam non ambulabat inter iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in ciuitatem quae dicitur efrem et ibi morabatur cum discipulis suis 11.55 Prope autem erat pascha iudaeorum ascenderunt multi in hierosolymis de illa regione ante pascha ut purificarent se 11.56 Quaerebant ergo iesum et conloquebantur ad inuicem in templo stantes et dicentes putatis quia non uenit ad diem festum 11.57 dederant autem principes sacerdotum et pharisaei mandatum ut si quis cognouisset ubi esset indicaret ut adprehenderent eum 12.1 iesus autem ante sex dies paschae uenit in bethaniam ubi erat lazarus quem suscitauit a mortuis 12.2 et fecerunt ei cenam ibi et martha ministrabat lazarus autem unus erat ex discumbentibus cum eo 12.3 Maria ergo accepit libram unguenti pistici et unxit pedes iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 12.4 dicit unus ex discipulis eius iudas simon scarioth qui incipiebat eum tradere 12.5 quare hoc unguentum non uenit denariis ccc et datum est pauperibus 12.6 Hoc autem dixit non quod de pauperibus cura illi esset sed quia fur erat et loculos habebat et que mittebantur auferebat 12.7 dixit ergo iesus sine illam ut in diem sepulturae meae seruet illud 12.8 pauperes enim semper habetis uobiscum me autem non semper habebitis 12.9 Et turba multa ex iudaeis audiuit quia illic est et uenerunt non propter iesum solum sed ut lazarum uiderent quem suscitauit a mortuis 12.10 Cogitauerunt autem principes sacerdotum ut et lazarum interficerent 12.11 quia multi iudaeorum propter illum ibant et credebant in iesum 12.12 Altera die turba multae quae uenerant ad diem festum audientes quod iesus uenit in hierosolyma 12.13 acceperunt flores palmarum et exierunt obuiam ei et clamabant ossanna benedictus qui uenit in nomine domini rex istrahel 12.14 Et inuenit iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est 12.15 noli timere filia sion ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae 12.16 haec autem non cognouerunt discipuli eius primum sed cum glorificatus est iesus recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 12.17 Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quoniam lazarum uocauit de monumento et suscitauit eum a mortuis 12.18 propterea obuiam uenit ei turba quoniam audierunt quia hoc fecit signum 12.19 pharisaei autem dixerunt ad illos uidetis quia nihil proficimus ecce post illum uniuersus mundus abiit 12.20 et erant greci quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo 12.21 hi ergo accesserunt ad philippum qui erat a betsaida galileae et rogabant illum dicentes domine uolumus iesum uidere 12.22 uenit philippus et dicit andreae andreas autem et philippus dicunt ad iesum 12.23 iesus autem respondit eis dicens uenit hora ut clarificetur filius hominis 12.24 Amen amen dico uobis nisi granum tritici cadens in terram mortuum ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum affert 12.25 Qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam aeternam custodit eam 12.26 si quis mihi ministrat sequatur me et ubi ego sum illic et minister meus erit si quis mihi ministrauerit honorificauit eum pater meus 12.27 Nunc anima mea turbata est et quid dicam pater libera me de hac hora sed ideo ueni in hanc horam 12.28 pater clarifica nomen tuum uenit ergo uox dae caelo dicens et clarificaui et iterum clarificabo 12.29 turba ergo quae stabat et audiebat dicebant tonitrum factum est alii dicebant angelus ei locutus est 12.30 Respondit iesus et dixit non propter me uox haec uenit sed propter uos 12.31 nunc iudicium est huius mundi nunc princeps huius mundi mittitur deorsum 12.32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me 12.33 Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 12.34 Respondit ei turba nos audiuimus ex lege quia christus manet in aeternum et quomodo tu dicis quia oportet exaltari filium hominis quis est hic filius hominis 12.35 Dixit ergo eis iesus adhuc modicum tempus lux in uobis est ambulate dum lucem habetis ut ne tenebrae uos conprehendant si qui ambulat in tenebris nescit quo uadat 12.36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis Haec locutus est iesus et abiit et abscondit se ab eis 12.37 cum autem tanta signa fecisset coram Eis non credebant in eum 12.38 ut sermo esaeiae prophetae impleretur quem dixit domine quis credidit auditui nostro et brachium domini cui reuelatum est 12.39 Propterea non poterant credere quia iterum dixit eseias 12.40 excaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum ut non uideant oculis et non intellegant corde et conuertantur et sanem illos 12.41 Haec dixit eseias quando uidit gloriam eius et locutus est de eo 12.42 interim et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter pharisaeos non confitebantur ne de synagoga eicerentur 12.43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei 12.44 iesus autem clamabat et dicebat qui credit in me non credit in me sed in eum qui me misit 12.45 et qui uidet me uidet eum qui me misit 12.46 ego lux in hunc mundum ueni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat 12.47 et si quis audierit uerba mea et custodierit ego non iudico eum non enim ueni ut iudicem mundum sed ut saluum mundum 12.48 qui spernit me et non accipit uerba mea habet qui iudicet eum Sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in nouissimo die 12.49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me pater Ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 12.50 et scio quia mandatum eius uita aeterna est quae ego loquor sicut dixit mihi pater sic loquor 13.1 Ante diem autem festum paschae sciens iesus quia uenit hora eius ut transiret de hoc mundo ad patrem diligens suos qui erant in hoc mundo usque in finem dilexit eos 13.2 et cena facta cum diabolus iam se misisset in cor iudae simonis scarioth ut eum traderet 13.3 sciens quia omnia dedit ei pater in manus et quia a deo exiuit et ad deum uadit 13.4 surrexit a cena et posuit uestimenta sua et adcepisset linteum praecinxit se 13.5 deinde misit aquam in peluem et coepit lauare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 13.6 uenit ergo ad simonem petrum et dicit ei petrus domine tu mihi lauas pedes 13.7 respondit iesus et dixit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 13.8 Dicit ei petrus non lauabis mihi pedes in aeternum Respondit iesus nisi lauero te non habebis partem mecum 13.9 Dicit ei simon petrus domine non tantum pedes sed et manus et caput 13.10 dicit ei iesus qui lotus est non indiget ut lauet sed est mundus totus et uos mundi estis sed non omnes 13.11 sciebat enim quis esset qui traditurus erat eum propterea dixit quia non estis munDi omnes 13.12 cum postquam lauit pedes eorum accepit uestimenta sua et cum iterum recubuisset dixit eis scitis quid fecerim uobis 13.13 uos uocatis me magister et domine et bene dicitis sum enim 13.14 Si ergo ego laui pedes uestros dominus et magister et uos et uos debetis alter alterius lauare pedes 13.15 exemplum enim dedi uobis ut quemadmodum ego feci uobis et uos faciatis 13.16 Amen amen dico uobis non est seruus maior domino suo neque apostolus maior illo qui misit eum 13.17 si haec scitis beati estis si feceritis ea 13.18 non de omnibus uobis dico ego scio quos elegerim sed ut inpleatur scriptura qui manducat mecum panem leuabit super me calcaneum suum 13.19 Amodo dico uobis prius quam fiat ut cum factum fuerit credatis quia ego sum 13.20 Amen amen dico uobis qui accipit eum quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit 13.21 haec cum dixisset iesus turbatus est in spiritu et protestatus est et dixit Amen amen dico uobis quia unus ex uobis tradet me 13.22 Aspiciebant ergo ad inuicem discipuli haesitantes de quo diceret 13.23 erat autem recumbens unus ex discipulis eius in sinu iesu quem diligebat iesus 13.24 innuit ergo huic simon petrus et dicit ei interroga quis est de quo dicit 13.25 recumbens ergo ille super pectus iesu dicit ei domine quis est 13.26 Respondit iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit iudae simonis scariotae 13.27 et accepit panem inTroiuit in illum satanas Dicit ei iesus quod facis fac celerius 13.28 hoc autem nemo discumbentium sciuit ad quid dixerit ei 13.29 quidam enim putabant quia loculos habebat iudas quia dicit ei iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret 13.30 Cum ergo adcepisset panem exiuit continuo erat autem nox 13.31 cum ergo exisset dicit iesus Nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo 13.32 et deus clarificauit eum in ipso et continuo clarificauit eum 13.33 Filioli adhuc modicum uobiscum sum quaeritis me et sicut dixi iudaeis quo ubi ego uado uos non potestis uenire et uobis dico modo 13.34 mandatum nouum do uobis ut diligatis inuicem sicut ego dilexi uos ut et uos diligatis inuicem 13.35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad inuicem 13.36 Dicit illi simon petrus domine quo uadis Respondit iesus quo ego uado non potes me modo sequi sequeris autem postea 13.37 dicit illi petrus domine quare non possum te sequi modo animam meam pro te ponam 13.38 respondit iesus animam tuam pro me ponis Amen amen dico tibi non cantabit gallus donec tu me ter neges 14.1 non turbetur cor uestrum credite in deum et in me credite 14.2 in domo patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem uobis quia uado parare uobis locum 14.3 et si abiero et parauero uobis locum iterum uenio et adcersio uos ad me ipsum ut ubi ego sum et uos sitis 14.4 et quo uado scitis et uiam scitis 14.5 dicit illi thomas domine nescimus quo uadis et quomodo possumus Uiam scire 14.6 dicit illi iesus ego sum uia et ueritas et uita nemo uenit ad patrem nisi per me 14.7 si cognouistis me et patrem meum cognouistis et amodo nostis eum et uidistis eum 14.8 Dicit illi philippus domine ostende nobis patrem et sufficit nobis 14.9 Dicit ei iesus tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me philippe qui me uidit uidit et patrem quomodo tu dicis ostende nobis patrem 14.10 non credis quia ego in patre et pater in me est uerba que ego loquor uobis a me non loquor pater qui in me manet ipse loquitur et opera quae facio ipse facit 14.11 credite mihi quia ego in patre et pater in me 14.12 alioquin uel propter opera ipsa credite Amen amen dico uobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad patrem uado 14.13 et quidquid petieritis in nomine meo hoc faciam ut honorificetur pater in filio 14.14 si quid petieritis in nomine meo ego faciam 14.15 si diligitis me mandata mea seruate 14.16 et ego rogabo patrem et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum 14.17 spiritum ueritatis quem hic mundus non potest accipere quia non uidet eum nec nouit eum uos autem nostis illum quia apud uos manet et in uobis est 14.18 Non relinquam uos orfanos ueniam ad uos 14.19 adhuc pusillum et hic mundus me iam non uidet uos autem uidebitis me quia ego uiuo et uos uiuetis 14.20 in illa die cognoscetis uos quia ego in patre meo et uos in me et ego in uobis 14.21 qui habet praecepta mea et seruat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a patre meo et ego diligam eum et manifestabo me ipsum 14.22 Dicit illi iudas non ille scarioth domine quid factum est quia nobis incipis manifestare ipsum et non huic mundo 14.23 Respondit iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum seruabit et pater meus diligit eum et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus 14.24 qui non diligit me sermones meos non Seruat et sermonem quem audistis non est meum sed eius qui me misit patris 14.25 Haec locutus sum uobis apud uos manens 14.26 paracletus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille uos docebit omnia et commemorabit uos omnia quaecumquae dixero 14.27 pacem relinquo uobis pacem meam do uobis non quomodo hic mundus dat ego do uobis non conturbetur cor uestrum neque formidet 14.28 Audistis quia dixi uobis uado et uenio ad uos si diligeretis me gauderetis quia uado ad patrem quia pater maior me est 14.29 et nunc dixi uobis antequam fiat ut cum factum fuerit credatis 14.30 Iam non multa loquor uobiscum uenit enim huius mundi princeps et in me non habet quicquam 14.31 sed ut cognoscat hic mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio surgite eamus hinc 15.1 Ego sum uitis uera et pater meus agricola est 15.2 omne sarmentum quod in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fructiferum purGabit eum ut fructum plurimum adferat 15.3 iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis 15.4 manete in me et ego in uobis sicut sarmentum non potest ferre fructum ab se nisi manserit in uite sic nec uos nisi in me non manseritis 15.5 Ego sum uitis uos sarmenta qui manet in me et ego in illo hic adferet fructum multum quia sine me nihil potestis facere 15.6 Si quis in me non manserit precisus est sicut sarmentum et arescet et colligent illud et in ignem mittunt et ardet 15.7 Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint quodcumque uolueritis petite et fiet uobis 15.8 in hoc clarificatus est pater meus ut fructum plurimum adferatis et sitis mei discipuli 15.9 sicut dilexit me pater et ego uos dilexi manete in dilectione mea 15.10 si praecepta mea seruaueritis manebitis in caritate mea sicut et ego patris precepta seruaui et maneo in eius caritate 15.11 Haec locutus sum uobis ut gaudium meum in uobis sit et gaudium uestrum impleatur 15.12 hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem sicut dilexi uos 15.13 maiorem hanc dilectionem nemo habet ut animam suam ponat pro amicis suis 15.14 uos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio uobis 15.15 Iam non dico uos seruos quia seruus nescit quid faciat dominus eius uos autem dixi amicos quia omnia quae audiui a patre meo nota feci uobis 15.16 non uos me elegistis sed ego elegi uos et posui uos ut eatis et fructum adferatis et fructus uester maneat ut quodcumque petieritis a patre in nomine meo det uobis 15.17 haec mando uobis ut diligatis inuicem 15.18 si mundus uos odit scitote quia me priorem odio habuit 15.19 Si de mundo essetis mundus quod suum erat diligeret quia uero de hoc mundo non estis sed ego elegi uos de mundo propterea odit uos mundus 15.20 mementote sermones quem ego dixi uobis non est seruus maior domino suo Si me persecuti sunt et uos persequentur si sermonem meum seruauerunt et uestrum seruabunt 15.21 sed haec omnia faciunt uobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui me misit 15.22 Si non uenissem et locutus eis fuissem peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 15.23 Qui me odit et patrem meum odit 15.24 si opera non fecissem in illis quae nemo alius fecit peccatum non haberent Nunc autem et uiderunt et oderunt me et patrem meum 15.25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia oderunt me gratis 15.26 Cum ergo uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre spiritum ueritatis qui a patre procedit ille testimonium perhibebit de me 15.27 et uos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis 16.1 Haec locutus sum uobis ut non scandalizemini 16.2 extra synagogam fecerunt uos sed uenit hora ut omnis qui occiderit uos aestimet se sacrificium deo offeret 16.3 sed haec facient uobis quia non nouerunt patrem neque me 16.4 Haec locutus sum uobis ut cum uenerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi uobis haec autem uobis ab initio non dixi quia uobiscum eram 16.5 nunc autem uado ad eum qui me misit et nemo ex uobis interrogat me quo uadis 16.6 sed quia haec locutus sum uobis tristitia repleuit cor uestrum 16.7 sed ego ueritatem dico uobis expedit uobis ut ego eam si non abiero ego paracletus non ueniet ad uos si autem abiero mittam eum ad uos 16.8 et cum uenerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 16.9 de peccato quidem quia non crediderunt in me 16.10 de iustitia uero Quia ad patrem uado et iam non uidebitis me 16.11 de iudicio autem quia princeps huius mundi iudicatus est 16.12 Adhuc multa habeo uobis dicere sed non potestis illa modo portare 16.13 cum enim uenerit ille spiritus ueritatis docebit uos in omnem ueritatem non enim loquetur a semet sed quaecumque audierit loquetur et quae uentura adnuntiabit uobis 16.14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiauit uobis 16.15 Omnia quaecumque habet pater mea sunt propterea dixi uobis quia de meo accipiet et adnuntiabit uobis 16.16 pusillum et non uidebitis me et iterum modicum et uidebitis me 16.17 Dixerunt ergo discipulis eius ad inuicem quid est hoc quod dicit nobis pusillum et non uidebitis me et iterum pusillum et uidebitis me et quia uado ad patrem 16.18 quid est hoc dicit modicum nescimus quid loquitur 16.19 Cognouit iesus quia uolebant eum interrogare et dixit illis de hoc quaeritis ad inuicem quia dixi pusillum et non uidebitis me et iterum pusillum et uidebitis me 16.20 Amen amen dico uobis quoniam uos flebitis et lugebitis mundus autem gaudebit uos tristis eritis sed tristitia uestra in gaudium ueniet 16.21 mulier cum parit tristitiam habet quia uenit dies eius cum autem peperit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in hunc mundum 16.22 Et uos nunc quidem tristitiam habebitis iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis 16.23 et in illa die nihil me interrogabitis Amen amen dico uobis si quid petieritis patrem in nomine meo dabit uobis 16.24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium uestrum sit impletum 16.25 Haec in prouerbiis locutus sum uobis ueniet hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis sed palam de patre adnuntiauo uobis 16.26 in illa die in nomine meo petitis et non dico uobis quia ego rogabo patrem de uobis 16.27 ipse enim pater amat uos quia uos me amastis et credidistis quia ego a deo exiui 16.28 et ueni in hunc mundum iterum relinquo mundum et uado ad patrem 16.29 Dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis 16.30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut aliquis te interroget in hoc credimus quia a deo existi 16.31 Respondit eis iesus modo creditis 16.32 ecce uenit hora et iam uenit ut dispergamini unusquisque in sua et me solum relinquatis et non sum solus quia pater mecum est 16.33 Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis in hoc autem mundo tribulationem habebitis sed gaudete quoniam ego uici mundum 17.1 Haec locutus est iesus et leuauit oculos suos in caelum et dixit Pater uenit hora clarifica filium tuum ut filius tuus clarificet te 17.2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det illis uitam aeternam 17.3 Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti iesum christum 17.4 ego te clarificaui super terram opus consummaui quod dedisti mihi ut facerem 17.5 et nunc clarifica me tu pater apud ipsum claritate quam habui priusquam mundus esset te 17.6 manifestaui nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de hoc mundo tui erant et mihi illos dedisti et serMonem tuum custodierunt 17.7 Nunc cognoui quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt 17.8 quia uerba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognouerunt uere quia a te exierunt et crediderunt quia tu me misisti 17.9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos mihi dedisti quia tui sunt 17.10 et mea omnia tua sunt et tua mea et clarificatus sum in eis 17.11 et iam non sum in hoc mundo et iam in hoc mundo sunt et ego ad te uenio Pater sancte serua eos in nomine tuo 17.12 cum essem cum eis ego seruabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodiui et nemo ex is perit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur 17.13 nunc autem ad te uenio et haec loquor in hoc mundo ut habeant gaudium meum inpletum in semet ipsis 17.14 Ego dedi eis sermonem tuum et mundus odit eos quia non sunt de mundo sicut ego non sum de hoc mundo 17.15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serues eos a malo 17.16 de hoc mundo non sunt sicut ego non sum de hoc mundo 17.17 sanctifica eos in ueritate uerbum tuum ueritas est 17.18 sicut me misisti in hunc mundum et ego misi eos in hunc mundum 17.19 et pro eis sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in ueritate 17.20 non pro his autem rogo tantum sed et pro his qui credituri sunt per uerbum illorum in me 17.21 ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis sint ut mundus credat quia tu me misisti 17.22 et ego gloriam quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut et nos unum sumus 17.23 ego in eis et tu in me ut sint perfecti in unum ut cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexi eos sicut me dilexisti 17.24 Pater quos dedisti mihi uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut uideant gloriam meam quam dedisti mihi quoniam dilexisti me ante constitutionem mundi 17.25 Pater iuste mundus te non cognouit ego autem te cognoui et hii cognouerunt quia tu me misisti 17.26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut caritas qua dilexisti me in eis sit et ego in illis 18.1 haec cum dixisset iesus exiit cum discipulis suis trans torrentem cedri ubi erat hortus in quem introiuit ipse et discipuli eius 18.2 sciebat autem et iudas qui eum traditurus erat locum quia frequenter conuenerat ibi iesus cum discipulis suis 18.3 Iudas ergo accepta cohorte et a principibus sacerdotum et pharisaeis ministros uenit illuc cum lanternis et facibus et armis 18.4 iesus autem sciens omnia quae uentura erant super eum exiit et dicit illis quem quaeritis 18.5 Responderunt ei iesum nazoreum Dicit illis iesus ego sum stabat autem et iudas qui tradebat eum cum ipsis 18.6 Ut ergo dixit illis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram 18.7 Iterum illos interrogauit quem quaeritis illi autem dixerunt iesum nazaraenum 18.8 Respondit iesus dixi uobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos ire 18.9 ut inpleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam 18.10 simon igitur petrus habens gladium eduxit eum et percussit seruum principis sacerdotum et abscidit auriculam eius dextram erat autem nomen seruo malachus 18.11 Dixit ergo iesus petro mitte gladium in uaginam suam calicem quem dedit mihi pater non uis bibam illum 18.12 cohors igitur et tribunus et ministri iudaeorum conpraehenderunt iesum et ligauerunt eum 18.13 et adduxerunt ad annam primum erat enim socer caiphae qui erat sacerdotum anni illius 18.14 erat autem caiphas qui consilium dedit iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo 18.15 sequebatur autem iesum simon petrus et alius discipulus Discipulus autem ille notus erat principi sacerdotum et simul introiuit cum iesu in atrium principis sacerdotum 18.16 petrus uero stabat foris ad ianuam Exiuit ergo discipulus ille alius qui erat notus principi sacerdotum et dixit ostiariae et introduxit petrum 18.17 Dicit ergo petro illa ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis huius ait ille non sum 18.18 Stabant autem serui et ministri ad carbones quia frigus erat et erat autem cum eis et petrus stans et calefaciens se 18.19 Princeps ergo sacerdotum interrogauit iesum de discipulis eius et de doctrina eius 18.20 Respondit ei iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes iudaei conueniunt et in occulto locutus sum nihil 18.21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum illis ecce hi sciunt quae dixerim ego 18.22 Haec autem cum dixisset unus adstans ex ministris dedit palmam iesu dicens sic respondes principi sacerdotum 18.23 Respondit ei iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis 18.24 Misit ergo eum annas uinctum ad caiphan pontificem sacerdotum 18.25 Erat autem simon petrus stans et calefaciens se Dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negauit ille et dixit non sum 18.26 Dicit unus ex seruis pontificis cognatus eius cuius abscidit petrus auriculam nonne ego te uidi in horto cum illo 18.27 iterum ergo negauit et statim gallus cantauit 18.28 Adducunt ergo iesum ad caiphan in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ne contaminarentur sed ut manducarent pascha 18.29 Exiit ergo pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc 18.30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 18.31 Dixit ergo eis pilatus accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate illum Dixerunt ergo illi iudaei nobis non licet interficere quemquam 18.32 ut sermo iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset moriturus 18.33 Introiuit ergo iterum in pretorium pilatus et uocauit iesum et dixit illi tu es rex iudaeorum 18.34 respondit iesus a te hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 18.35 Respondit pilatus numquid ego iudaeus sum gens tua et principes sacerdotum tradiderunt te mihi quid fecisti 18.36 respondit iesus regnum meum non est de hoc mundo si de hoc mundo esset regnum meum ministri mei concertarent ne non traderer iudaeis nunc autem regnum meum non est hinc 18.37 Dixit itaque ei pilatus ergo rex es tu Respondit iesus tu dicis quia rex sum ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in hunc mundum ut testimonium perhibeam ueritati omnis qui est ex ueritate audit uocem meam 18.38 Dicit ei pilatus quid est ueritas et cum hoc dixisset iterum exiuit ad iudaeos et dicit illis ego nullam inuenio in eo causam 18.39 est autem consuetudo uobis ut unum dimittam uobis in pascha uultis ergo dimittam uobis regem iudaeorum 18.40 Exclamauerunt ergo omnes non hunc sed barabban erat autem barabbas latro 19.1 Tunc ergo adprehenDit pilatus iesum et flagellauit 19.2 et milites ornatam coronam de spinis imposuerunt capiti eius et uestem purpuream induerunt eum 19.3 et ueniebant ad illum dicebant habe rex iudaeorum et dabant ei palmas 19.4 Exiuit iterum pilatus foras et dicit eis ecce adduco illum uobis foras ut sciatis quia causam in eo non inuenio 19.5 Exiit ergo iesus foras habens spineam coronam et ecce homo 19.6 cum ergo uidissent eum principes sacerdotum et ministri exclamauerunt dicentes crucifige crucifige eum Dicit illis pilatus accipite eum uos et crucifigite ego enim non inuenio in eo causam 19.7 Responderunt iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium dei se fecit 19.8 Cum ergo audisset pilatus hunc sermonem magis timuit 19.9 et introiuit iterum in pretorium et dicit ad iesum unde es tu iesus autem responsum non dedit ei 19.10 Dicit ergo ei pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te 19.11 Respondit iesus non haberes potestatem aduersus me ullam nisi data esSet tibi desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet 19.12 et Exinde pilatus quaerebat dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimiseris non es amicus caesaris omnis qui se regem facit contradicit caesari 19.13 Pilatus Ergo cum audisset hos sermoNes produxit foras iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur lithostrotus hebreice autem gennaesa 19.14 erat autem parasceuae phaschae hora quasi sexta et ait iudaeis ecce rex uester 19.15 illi exclamauerunt tolle tolle crucifige eum ait illis pilatus regem uestrum crucifigam Responderunt principes sacerdotum non habemus regem nisi caesarem 19.16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt erGo iesum 19.17 et baiulans sibi crucem peruenit in locum qui dicitur caluariae quod dicitur hebreice golgotha 19.18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et illinc medium autem iesum 19.19 Scripsit autem et titulum pilatus et posuit supra crucem erat autem scriptum iesus nazoreus rex iudaeorum 19.20 hunc ergo titulum multi legerunt iudaeorum quia prope ciuitatem erat locus ubi crucifixus est iesus et erat scriptum hebraeice graece et latine 19.21 Dicebant ergo pilato principes iudaeorum noli scribere rex iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum iudaeorum 19.22 Respondit pilatus quod scribsi scripsi 19.23 milites ergo cum crucifixissent iesum acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem erat autem tunica de summo sed texta per totum 19.24 Dixerunt ergo ad inuicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura inpleatur diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miserunt sortem Et milites quidem haec fecerunt 19.25 Stabant autem iuxta crucem iesu mater eius et soror matris eius maria cleopae et maria magdalene 19.26 Cum uidisset autem iesus matrem et discipulum adstantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 19.27 deinde dicit discipulo ecce mater tua ex illa hora accepit illam Discipulus in sua 19.28 Posttea iesus sciens quia omnia consummata sunt ut impleretur scribtura ait sitio 19.29 uas positum erat aceto plenum spongiam ergo plenam aceto perticae circumponentes obtulerunt ori eius 19.30 cum ergo accepisset iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum 19.31 Iudaei ergo quoniam cena parasceue erat ut non manerent in crucem corpora sabbato erat enim magnus dies illius sabbati Rogauerunt pilatum ut frangerentur crura eorum et tollerenttur 19.32 uenerunt ergo milites et illius quidem primi fregerunt crura et alterius similiter qui simul crucifixus erat cum eo 19.33 Ad iesum autem cum uenissent ut uiderunt eum iam mortuum non fraegerunt crura eius 19.34 sed unus ex militibus lancea latus eius percussit et continuo exiuit sanguis et aqua 19.35 et qui uidit testimonium perhibuit et uerum est testimonium eius et ille scit quia uera dicit ut et uos credatis 19.36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur ossum non confringetis ab eo 19.37 Et iterum alia scriptura dicit uidebunt in quem compunxerunt 19.38 Post haec autem rogauit philatum ioseph ab arimathia qui erat discipulus iesu occulte autem propter metum iudaeorum ut tolleret corpus iesu et permisit pilatus uenerunt ergo et tulerunt eum 19.39 Uenit autem et nicodemus qui uenerat ad iesum nocte ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum 19.40 acceperunt ergo corpus iesu et ligauerunt eum linteaminibus cum aromatibus sicut est consuetudo iudaeis sepelire 19.41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in orto monumentum nouum In quo nondum quisquam positus erat 19.42 ibi ergo propter parasceuen iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt iesum 20.1 una autem sabbati maria magdalene mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et uidet lapidem sublatum a monumento 20.2 cucurrit ergo et uenit ad simonem petrum et ad alium discipulum quem amabat iesus et dicit illis tulerunt dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum 20.3 exiuit ergo petrus et ille alius discipulus et ueniebant ad monumentum 20.4 currebant autem duo simul ille alius discipulus praecucurrit citius petro et uenit prior ad monumentum 20.5 et cum se inclinasset uidet posita linteamina non tamen introiuit 20.6 uenit ergo simon petrus sequens eum et intrauit in monumentum et uidit linteamina posita 20.7 et sudarium quod erat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim inuolutum in unum locum 20.8 Tunc ergo introiuit et alius discipulus qui uenerat prior ad monumentum et uidit et credidit 20.9 nondum enim sciebat scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 20.10 Abierunt ergo iterum ad se discipuli 20.11 maria autem stabat ad monumentum plorans et cum fleret inclinauit se prospexit in monumentum 20.12 et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum erat corpus iesu 20.13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quoniam tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 20.14 haec cum dixisset conuersa est retro et uidet iesum stantem et non sciebat quia iesus est 20.15 dicit ei iesus mulier quid ploras quem queris illa existimans quia hortulanus est dicit Ei domine si tu sustulisti eum dic mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 20.16 dicit ei iesus maria conuersa illa dicit ei hebreice rabboni quod dicitur magister 20.17 dicit ei iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum uade autem ad fratres meos et dic illis ascendo ad patrem meum et patrem uestrum deum meum et deum uestrum 20.18 Uenit maria magdalene adnuntians discipulis quia uidit dominum et haec dixit mihi 20.19 Cum esset ergo sero die illa una sabbati et ianuae essent clusis ubi erant discipuli propter metum iudaeorum uenit iesus et stetit in medio et ait eis pax uobis 20.20 Et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus et gauisi sunt discipuli uiso domino 20.21 Dixit ergo eis iesus iterum pax uobis Sicut misit me pater et ego mitto uos 20.22 haec cum dixisset insufflauit et ait illis accipite spiritum sanctum 20.23 si quorum remiseritis peccata remittuntur eis illi si cuius tenueritis erunt 20.24 Thomas autem unus ex xii qui dicitur dydymus non erat cum eis quando uenit iesus 20.25 dicebant ergo ei alii discipuli uidimus dominum ad ille autem dixit eis nisi uidero in manibus eius figuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum et mittam manum meam in latus eius non credam 20.26 Post dies octo iterum erant discipuli eius intus et thomas cum eis uenit iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax uobis 20.27 Deinde ait thomae infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfers manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis 20.28 respondit thomas et dixit ei dominus meus et deus meus 20.29 Dicit illi iesus quia uidisti me credidisti beati qui non uiderunt et crediderunt 20.30 Multa quidem et alia signa fecit iesus in conspectu discipulorum suis quae non sunt scripta in hoc libro 20.31 haec autem scripta sunt ut credatis quia iesus est christus filius dei et ut credentes uitam habeatis in nomine eius 21.1 post haec manifestauit se iterum iesus discipulis suis ad mare tiberiadis manifestauit autem sic 21.2 erant simul simon petrus et thomas qui dicitur didymus et natanael qui erat a cana galileae et filii zaebaedaei et alii ex discipulis eius duo 21.3 dicit eis simon petrus uado piscari dicunt ei uenimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in nauem et illa nocte nihil ceperunt 21.4 mane autem facto stetit iesus in litore non tamen sciebant discipuli quia iesus est 21.5 dicit ergo eis iesus pueri numquid pulmentarium habetis Responderunt ei non 21.6 ad ille dixit eis mittite in dexteram partem nauis retiam et inuenietis Miserunt ergo et eam trahere poterant prae multitudine piscium 21.7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat iesus petro dominus est simon petrus cum audisset quia dominus est tunicam se praecinxit erat enim nudus et misit se in mare 21.8 alii discipuli nauigio uenerunt non enim longe erant a terra sed quasi cubitis ducentis trahentes retiam piscium 21.9 Ut ergo descenderunt in terram uident carbones incensos et piscem superpositum et panem 21.10 Dicit eis iesus adferte de piscibus quos nunc coepistis 21.11 ascendit simon petrus et traxit retiam ad terram plenam magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissa retia 21.12 dicit eis iesus uenite prandete nemo tamen audebat ex discipulis interrogare eum tu quis es scientes quia dominus est 21.13 uenit iesus et accepit panem et dedit eis et piscem similiter 21.14 Hoc iam tertio manifestatus se iesus discipulis suis postquam a mortuis 21.15 cum ergo prandissent dicit simoni petro iesus Simon iohannis diligis me dicit ei etiam domine tu scis quia amo te dicit illi pasce oues meas 21.16 dicit illi iterum simon iohannis diligis me dicit illi etiam domine tu scis quia amo te ait illi pasce oues meas 21.17 dicit ei tertio simon iohanis amas me contristatus est petrus quia dixit ei tertio amas me et ait ei domine omnia tu nosti tu scis quia amo te dicit ei pasce oues meas 21.18 amen amen dico tibi cum esses iuuenior praecingebas te et ambulabas ubi uolebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te praecinget et ducet quo tu non uis 21.19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset deum Et hoc cum dixisset Ait illi sequere me 21.20 conuersus petrus uidit discipulum quem diligebat iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit domine quis est qui tradet te 21.21 hunc ergo cum uidisset petrus dicit ad iesum domine hic autem quid 21.22 dicit ei iesus sic uolo eum manere donec uenio quid ad te tu me sequere 21.23 exiit ergo hic sermo aput fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei iesus non moritur sed sic eum uolo manere donec uenio quid ad te 21.24 Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et qui scripsit haec et scimus Quia uerum est testimonium eius 21.25 Et alia autem multa quae fecit iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scriberentur libros